- AEOLIUM Instrumentum
- AEOLIUM Instrumentumquod sine ullo humano contacut, solô fortioris venti impulsu chordas radentis, adeo admirabile soni genus efficit, ut solâ naturae industriâ auditores in stuporem det. Namque hi mox campanarum clangorem e longinquo se percipere autumant, mox videntur ex sufflatu organi tibias cantantes audire: dubiique herrent, an experti cuiusdam tubicinis, Citharoedique ludentis iocos sonoros percipiant; asservatur in Musaeo Kircheriano. Eius construendi rationem praescribit Auctor de Magia Phonotactica Machinam. 10. et in Phonurgia, hôc modô: Ex ligno tiliae resonantissimo, quibus fidicina instrumenta confici solent, instrumentum conficiatur 5. palmos longum, latum duos, profundum unum; hoc dein 15. chordis aequalibus ex animalium intestinis vel etiam pluribus paucioribusque instruatur. Porro modus concordantiae sit non per tertias aut secundas, se debent omnes chordae in unisono, aut per octavas unisonae, aut omnes in uno tono concordes esse. Modus applicationis talis sit, ut, ubi ventus spirare maxime solet, per strictissimam rimam valvularum aut portarum cogatur transire, cui rimae retroponatur instrumentum, ut necessariô ventus chordas radat. Auctor tunc absque ulteriori dispendio fenestras aperit, atque valvis fenestrae semipalmari spatiô apertis, quêis Aeolium Instrumentum insertum, adeo insolitum harmoniae genus exhibet solius venti impetu, ut nemo, nisi arcani conscius, unde sonus ille harmoniacus oriatur, ne coniecturâ quidem assequi possit. Vide quoque Musurgiam Auctoris, et Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo p. 51. Ibidem Magnes est Aeolius, pisicis volans, quam hirundinem vocant marinam, flantem ventu intra cubiculi laquearia designans. Pilae item Aeoliae, etc. p. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.